monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 95, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 95, 2.

1 Quaesivi abs te prioribus litteris, qualisnam tibi videatur futura aeterna vita sanctorum; sed bene mihi respondisti, etiam de praesentis vitae statu adhuc esse utique consulendum: nisi quod me consulere voluisti, quod aut mecum nescis, aut mecum scis, aut magis quam ego forsitan scis; quippe qui etiam verissime dixeris evangelicam mortem prius emoriendum, quam carnalem resolutionem voluntario praeveniamus excessu, non obitu, sed sententia recedentes ab huius saeculi vita.
2 Simplex haec actio, et nullo dubitationis aestu fluctuat, quod ita nos vivere oportere censemus in hac vita mortali, ut vitae immortali quodammodo coaptemur.
3 Verum omnis quaestio, quae agentes quaerentesque conturbat homines, qualis ego sum, illa est, quonam modo vivendum sit, vel inter eos, vel propter eos qui nondum vivere moriendo noverunt, non resolutione corporis, sed quodam se a corporalibus illecebris avertentes mentis affectu.
4 Plerumque enim videtur nobis quod nisi eis aliquantulum congruamus ad ea ipsa unde illos extrahi cupimus, nihil cum eis salubriter agere poterimus.
5 Quod cum facimus, talium delectatio subrepit et nobis, ut saepe etiam loqui vana delectet, auremque praebere loquentibus, nec arridere tantum, sed etiam risu vinci ac solvi: ita pulvereis quibusdam, vel etiam luteis affectibus nostras animas aggravantes, laboriosius et pigrius levamus ad Deum, ut vivamus evangelicam vitam, moriendo evangelicam mortem.
6 Quod si aliquando successerit, statim subiicietur, Euge, Euge; non ab hominibus; neque enim quisquam hominum sentit in alio talem mentis agnitionem; sed in quodam intus silentio, nescio unde clamatur, Euge, Euge.
7 Propter hoc genus tentationis ab angelo colaphizatum se tantus Apostolus confitetur (II Cor. XII, 7).
8 Ecce unde vita humana super terram tota tentatio est; quando et ibi homo tentatur, ubi quantum potest vitae coelestis similitudini coaptatur.
Augustinus HOME