monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, 95, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 95, 1.

1 Cum vos fratres nostri coniunctissimi nobis, quos nobiscum desiderati desiderare, et salutati resalutare consuestis, assidue vident, non tam augentur bona nostra, quam consolantur mala.
2 Nam ipsas causas et necessitates, et quantum valemus, devitare conamur, et tamen, nescio quomodo, credo pro meritis nostris, deesse non possunt: sed cum ad nos veniunt, et vident nos, fit quod scriptum est, Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, exhortationes tuae iucundaverunt animam meam (Psal. XCIII, 19).
3 Proinde ad istam laetitiam qua vobiscum est frater Possidius, cum ex ipso audieritis quam tristis eum causa compulerit, hoc me verissime dicere cognoscetis: et tamen si quisquam nostrum propter hoc solum iret trans mare, ut vestra praesentia frueretur, quid hac causa iustius, quid posset dignius inveniri?
4 Sed id vincula nostra non ferrent, quibus religati sumus infirmorum servire languoribus, nec eos praesentia corporali relinquere, nisi cum hoc cogunt tanto imperiosius, quanto periculosius aegrotando.
5 Utrum exerceamur his, an potius plectamur, nescio, nisi quod non secundum peccata nostra facit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis (Psal. CII, 10), qui tanta solatia doloribus miscet, agitque mirabili medicina, ne amemus mundum, ne deficiamus in mundo.
Augustinus HOME