Augustinus, Epistolae, 94, 8.
1 | Frater noster charissimus et dulcissimus Quintus, quam tarde ad nos remeat a vobis, tam cito a nobis ad vos redire festinat: instantiam vero eius in litteris exigendis et haec epistola lituris quam versibus crebrior loquitur, commemorati exactoris nimiam festinationem scheda fecit. |
2 | Nam pridie idus maias venit ad nos ut rescripta peteret, et idibus ante sextam dimitti obtinuit. |
3 | Videte ergo utrum eum commendaverim, vel accusaverim huiusmodi testimonio. |
4 | Forte enim, imo sine dubio laudabilis magis quam culpabilis iudicabitur, qui a tenebris, quod in comparatione vestri luminis sumus, iustissime refestinavit ad lucem suam. |