Augustinus, Epistolae, 94, 7.
1 | Hoc est ergo quod egenus et pauper ego ille insipiens et parvulus tuus, quem ut verus sapiens ferre consuesti, rogo ut me scientiam vel opinionem super hoc tuam doceas (quia scio te illuminatum spiritu revelationis ab ipso duce et fonte sapientium, ut sicut praeterita cognovisti, et praesentia vides, ita etiam de futuris aestimes ); quid censeas de his coelestium creaturarum, vel etiam super coelos in conspectu Altissimi agentium vocibus sempiternis, quibus tandem organis exprimantur. |
2 | Quamvis enim Apostolus dicendo, « Si linguis Angelorum loquar » (I Cor. XIII, 1), proprium quemdam illos suae naturae, vel, ut ita dixerim, gentis habere sermonem ostenderit, tanto humanis sensibus et eloquiis altiorem, quanto ipsa Angelorum creatura et statio mortalibus incolis et terrenis sedibus praestat: attamen forsitan linguas Angelorum pro generibus vocum atque sermonum dixerit, sicut et de charismatum varietate disserens inter dona gratiarum numerat genera linguarum (Id. XII), utique hoc in signo esse significans, quod multarum gentium sermone loqui singulis donaretur. |
3 | Sed et vox Dei saepe ad sanctos emissa de nube, ostendit posse loquelam esse sine lingua. |
4 | Siquidem lingua corporis membrum sit pusillum, et magnum. |
5 | Sed forte ex hoc ipso quia in hoc membro vocis officium Deus posuit, etiam incorporeae Angelorum creaturae sermones et voces linguam vocaverit, sicut Scriptura solet Deo quoque secundum species operationum, nomina assignare membrorum. |
6 | Ora pro nobis, et doce nos. |