Augustinus, Epistolae, 94, 6.
1 | Sine dubio hoc illud est quod in Psalmis habes: « Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te » (Psal. LXXXIII, 5). |
2 | Puto autem hanc laudationem vocibus concinentium esse promendam: etsi immutabuntur sanctorum resurgentium corpora, ut sint sicut et Domini corpus post resurrectionem apparuit; in qua utique resurrectionis humanae viva imago praefulsit, ut Dominus ipse, qui in corpore ipso quo passus fuerat et resurrexerat, quasi speculum contemplationis omnibus fuerit. |
3 | Qui utique cum in eadem carne, qua mortuus et sepultus fuerat, resurrexisset, omnium omnia officia membrorum expressa oculis et auribus hominum saepe collatus exhibuit. |
4 | Quod si etiam Angeli, quorum simpliciter spiritualis est creatura, linguas habere dicuntur, quibus utique laudes Domino creatori cantant et gratias referre non desinunt, quanto magis hominum, etsi spiritualia iam post resurrectionem corpora, manentibus tamen glorificatae carnis omnibus membris, et per omnia membra formis et numeris suis, et linguas habebunt in oribus suis, et linguis effantibus dabunt voces, quibus divinas laudes vel sensuum suorum gaudiorumque affectus per verba depromant. |
5 | Forte etiam hoc gratiae gloriaeque apposituro sanctis suis Domino, in saeculis regni sui, ut tanto potioribus linguis et vocibus canant, quanto ad beatiorem naturam corporum beata immutatione profecerint, ut in corporibus iam spiritualibus constituti, iam forsitan non humanis, sed illis angelicis atque coelestibus, quales Apostolus audivit in paradiso (II Cor. XII, 4) sermonibus eloquantur. |
6 | Et ideo forsitan homini ineffabiles eos sermones fuisse testatus est, quia sanctis, inter alias praemiorum species, iam novae linguae parantur. |
7 | Quibus idcirco hominibus huius saeculi adhuc uti non licet. |
8 | ut iam his gloriae suae congruentibus immortales loquantur, de quibus dictum est, « Etenim clamabunt et hymnum dicent » (Psal. LXIV, 14); procul dubio in coelestibus, ubi cum Domino erunt, et delectabuntur in abundantia pacis, gaudentes in conspectu throni, mittentes ante pedes Agni pateras et coronas, et canentes ei canticum novum, aggregati choris Angelorum, Virtutum, Dominationum, Thronorum, ut et ipsi cum Cherubim atque Seraphim, et quatuor illis animalibus, voce perpetua concinentes dicant, « Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus sabaoth » (Isai. VI, 3, et Apoc. IV, 8-10), et reliqua quae nosti. |