monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, Epistolae, 94, 4. <<<     >>> 6.

Augustinus, Epistolae, 94, 5.

1 Quae autem virtus hanc in nobis efficit mortem, nisi charitas, quae fortis est ut mors?
2 Sic enim oblitterat nobis et perimit hoc saeculum, ut impleat mortis effectum per affectum Christi, in quem conversi avertimur ab hoc mundo, et cui viventes morimur ab elementis huius mundi.
3 Nec tanquam viventes in eorum conspectu visuque decernimus, quia portio nostra mors Christi est: cuius a mortuis resurrectionem non apprehendimus in gloria, nisi mortem eius in cruce mortificatis membris et sensibus carnis imitemur; ut iam non nostra voluntate vivamus, sed illius, cuius voluntas sanctificatio nostra est, et qui ideo pro nobis mortuus est et resurrexit, ut iam non nobis, sed illi vivamus, qui pro nobis mortuus est et resurrexit, et dedit nobis pignus repromissionis suae spiritu suo, sicut pignus vitae nostrae posuit in coelis in corpore suo, quod est caput corporis nostri.
4 Unde nunc exspectatio nostra Dominus est et substantia, quae ab ipso facta est apud ipsum, et in ipso, et per ipsum, qui conformatus est corpori humilitatis nostrae, ut nos conformaret corpori gloriae suae, et secum in coelestibus collocaret.
5 Propterea et qui digni fuerint vita aeterna, erunt in gloria regni eius, ut cum ipso sint (I Thess. IV, 16), sicut Apostolus ait, et cum ipso maneant sicut et ipse Dominus ad Patrem dixit: « Volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum » (Ioan. XVII, 24).
Augustinus HOME