Augustinus, Epistolae, 94, 4.
1 | Quae vero post resurrectionem carnis in illo saeculo beatorum futura sit actio, tu me interrogare dignatus es. |
2 | At ego de praesenti vitae meae statu ut magis rum et medicum spiritualem consulo, ut doceas me facere voluntates Dei, tuisque vestigiis ambulare post Christum, et morte ista evangelica prius emori, qua carnalem resolutionem voluntario praevenimus excessu; non obitu, sed sententia recedentes ab huius saeculi vita, quae tota tentationum, vel, ut tu aliquando ad me locutus es, tota tentatio est. |
3 | Utinam ergo sic dirigantur viae meae post vestigia tua, ut exemplo tuo solvens calceamentum vetus de pedibus meis, disrumpam vincula mea, et liber exsultem ad currendum viam, quo possim assequi mortem istam, qua tu mortuus es huic saeculo, ut vivas Deo in Christo vivente in te, cuius et mors et vita in corpore tuo et corde et ore cognoscitur! |
4 | quia non sapit cor tuum terrena, nec os tuum loquitur opera hominum; sed verbum Christi abundat in pectore tuo, et spiritus veritatis effunditur in lingua tua superni fluminis impetu laetificans civitatem Dei. |