monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 94, 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, Epistolae, 94, 3.

1 Verumtamen idem vir, ut et antea retulisse me puto Sanctitati tuae, his operibus locupletatus abscessit, ut maternae humilitatis nobilitatem si veste non gesserit, tamen mente praetulerit.
2 Ita enim secundum verbum Domini mitis moribus fuit et humilis corde (Matth. XI, 29), ut non immerito credatur introisse in requiem Domini.
3 Quoniam sunt reliquiae homini pacifico (Psal. XXXVI, 37), et mansueti possidebunt terram (Matth. V, 4), placentes Deo in regione vivorum (Psal. CXIV, 9).
4 Nam certe et illud Apostoli, non solum tacito mentis affectu, sed et conspicuis religiosus implevit officiis, ut cum esset altorum huius saeculi in ordine et honore collega, non tamen ut gloriosus terrae, alta saperet, sed ut Christi perfectus imitator humilibus consentiret (Rom. XII, 16), et tota etiam die misereri et commodare persisteret.
5 Unde et semen eius potens in terra factum est, inter eos qui dii fortes terrae nimium elevati sunt; ut etiam de beatissima familiae ac domus eius visitatione sanctum hominis meritum reveletur.
6 « Generatio, » inquit, « rectorum benedicetur.
7 Gloria, » non caduca, « et divitiae, » non labentes, « in domo eius » (Psal. CXI, 2, 3): domo quae aedificatur in coelis, non labore manuum, sed operum sanctitate.
8 Sed cesso plura de memoria tam dilecti mihi quam devoti Christo hominis enarrare, cum et pristinis litteris non pauca super eo narrasse me reputem, et nihil possim de beata huius filii matre, et sanctorum pari radice ramorum, Melania melius aut sanctius praedicare, quam Sanctitas tua in eam profari et disputare dignata est; ut quia ego peccator immunda labia habens, nihil dignum loqui potueram, ut longinquus a meritis fidei eius animaeque virtutibus, tu ille vir Christi, doctor Israel in Ecclesia veritatis, procurante in melius Dei gratia, parareris dignior tam virilis in Christo animae praedicator, qui et mentem eius divina virtute firmatam, ut dixi, spiritu propiore conspiceres, et mixtam cum virtute pietatem eloquio digniore laudares.
Augustinus HOME