monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 94, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 94, 2.

1 Quid ergo humilis et terrenus respondeam ad hanc sapientiam quae data est tibi desuper, quam hic mundus non capit, et quam nemo sapit, nisi sapientia Dei sapiens, et Dei verbo eloquens?
2 Itaque quia experimentum habeo Christi in te loquentis, in Deo laudabo sermones tuos, et non timebo a timore nocturno.
3 Quia docuisti me in spiritu veritatis salubre moderandi in occiduis mortalibus animi temperamentum, quo et illam beatam matrem et aviam Melaniam flevisse carnalem obitum unici filii, taciturno quidem luctu, non tamen sicco a maternis lacrymis dolore vidisti.
4 Cuius quidem modestas et graves lacrymas, sicut propior vel aequalior animae eius spiritus altius intellexisti, et perfectae in Christo feminae, salva virilis animi fortitudine, cor maternum de cordis tui similitudine melius ex aequo statu contemplatus es, ut eam primum pro naturali affectione permotam, deinde causa potiore compunctam flevisse perspiceres, non tam illud humanum, quod unicum filium conditione mortali defunctum in praesenti saeculo amisisset, quam quod propemodum in saeculari vanitate praeventum (quia necdum illum deseruerat senatoriae dignitatis ambitio), non iuxta sanctam votorum suorum avaritiam cogitaret assumptum ut de conversionis gloria transisset ad gloriam resurrectionis, communem cum matre requiem, coronamque capturus, si in huius saeculi vita matris exemplo saccum togae et monasterium Senatui praetulisset.
Augustinus HOME