monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, 94, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 94, 1.

1 Lucerna semper est pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis.
2 Ita quotiescumque litteras beatissimae Sanctitatis tuae accipio, tenebras insipientiae meae discuti sentio, et quasi collyrio declarationis infuso oculis mentis meae, purius video, ignorantiae nocte depulsa et caligine dubitationis abstersa.
3 Quod cum saepe alias per munera epistolarum tuarum mihi donatum senserim, tum praecipue isto recentium litterarum libello, cuius mihi tam gratus quam dignus portitor fuit vir benedictus Domini frater noster Quintus diaconus: qui longo quidem posteaquam ad Urbem venerat intervallo, cum eo iuxta solemnem meum morem post Pascha Domini, pro Apostolorum et martyrum veneratione venissem, benedictionem oris tui reddidit nobis; verumtamen oblitterato, quod nesciente me Romae consumpserat, tempore, recentissimus mihi visus est a conspectu tuo, ita ut tunc statim eum a te mihi venisse vix crederem, cum primum videbam et cum mihi plenum odorem suavitatis tuae in eloquiis tuis coelestis unguenti castitate fragrantibus offerebat.
4 Fateor tamen venerandae Unanimitati tuae, non potuisse me volumen ipsum, statim ut acceperam, Romae legere.
5 Tantae enim illic turbae erant, ut non possem munus tuum diligenter inspicere, et eo ut cupiebam perfrui; scilicet ut perlegerem iugiter, si legere coepissem.
6 Itaque ut fieri solet secura exspectatione convivii praeparati, avidae licet mentis esuriem refrenavi, et spe certa capiendae saturitatis, cum in manu tenerem panes desiderii mei in volumine devorando, quod postea voranti mihi et in ore et in ventre dulcissimum fuit, inhiantem in favos litterarum tuarum gulam facile suspendi, donec Urbe proficiscerer, et interponendum ad itineris stativa diem, quem in oppido Formiano habuimus, totum huic operi manciparem, ut in deliciis epistolae tuae spiritualibus ab omni faece curarem et suffocatione turbarum liber epularer.
Augustinus HOME