1 | Nec quemquam putes ab errore ad veritatem, vel a quocumque seu magno seu parvo peccato ad correctionem sine poenitentia posse transire. |
2 | Sed nimis impudens error est, hinc velle calumniari Ecclesiam, quam tot divinis testimoniis constat esse Ecclesiam Christi, quod aliter tractat illos qui eam deserunt, si hoc ipsum poenitendo corrigant, aliter illos qui in ea nondum fuerunt, et tunc primum eius pacem accipiunt; illos amplius humiliando, istos lenius suscipiendo, utrosque diligendo, utrisque sanandis materna charitate serviendo. |
3 | Habes epistolam prolixiorem fortasse quam velles. |
4 | Esset autem multo brevior, si te tantum in respondendo cogitarem: nunc vero etiamsi tibi nihil prosit, non puto nihil eis profuturam, qui eam legere cum Dei timore, et sine personarum acceptione curaverint. |
5 | Amen. |