monumenta.ch > Augustinus > 52
Augustinus, Epistolae, 93, 13, 51. <<<     >>> 53.

Augustinus, Epistolae, 93, 13, 52.

1 Hoc est illud quod Scriptura non tacuit: Est confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gratiam et gloriam (Eccli. IV, 25).
2 Confusio adducit peccatum, cum erubescit quisque pravam mutare sententiam ne aut inconstans putetur, aut diu errasse seipso iudice teneatur: ita descendunt in infernum viventes (Psal. LIV, 16), id est, suam perditionem sentientes; quos Dathan et Abiron et Core hiatu terrae absorpti (Num. XVI, 31-33), tanto ante futuros figuraverunt.
3 Confusio autem adducit gratiam et gloriam, cum erubescit quisque de propria iniquitate, et poenitendo in melius commutatur; quod te facere piget illa perniciosa confusione superatum; ne tibi ab hominibus nescientibus quid loquantur, obiiciatur illa apostolica sententia: Si enim quae destruxi, eadem iterum aedifico, praevaricatorem meipsum constituo (Gal. II, 18).
4 Quae si dici posset etiam in eos qui veritatem correcti praedicant, quam perversi oppugnabant, in ipsum Paulum primitus diceretur, in quo Ecclesiae Christi magnificabant Deum, audientes quod evangelizaret fidem quam aliquando vastabat (Galat. I, 23).
Augustinus HOME