monumenta.ch > Augustinus > 51
>>> Augustinus, Epistolae, 93, 13, 52.

Augustinus, Epistolae, 93, 13, 51.

1 Tu autem, frater, quantum mihi videtur, si vanam gloriam hominum non attendas, et insensatorum contemnas opprobrium, qui dicturi sunt, Quare modo destruis quae prius aedificabas; sine dubio transies ad Ecclesiam, quam veram sentire te intelligo: nec huius sententiae tuae testimonia longe peto.
2 Tu quippe in eiusdem tuae epistolae principio, cui nunc respondeo, haec verba posuisti: Cum optime, inquis, noverim te longe adhuc a fide christiana sepositum, et studiis olim deditum litterarum, quietis et honestatis fuisse cultorem; cumque postea conversus ad christianam fidem ut ex multorum relatione cognovi, disputationibus legalibus operam dares.
3 Certe si tu ad me illam epistolam misisti, haec verba tua sunt.
4 Cum ergo fatearis me conversum ad christianam fidem; cum ego nec ad Donatistas, nec ad Rogatistas conversus sim, sine ulla dubitatione confirmas, et praeter Rogatistas, et praeter Donatistas esse christianam fidem.
5 Haec ergo fides, sicut dicimus, in omnibus gentibus dilatatur, quae secundum Dei testimonium in semine Abrahae benedicuntur (Gen. XXII, 18).
6 Quid igitur adhuc dubitas tenere quod sentis, nisi quia id quod nunc sentis, vel aliquando non sensisse, vel aliud defendisse confunderis; et dum erubescis corrigere errorem, non erubescis permanere in errore, quod utique potius erubescendum fuit?
Augustinus HOME