Augustinus, Epistolae, 93, 12, 50.
1 | Audi sane per me vocem dominicorum frumentorum, in area dominica usque ad ultimam ventilationem inter paleam laborantium (Matth. III, 12), per totum scilicet mundum, quia Deus vocavit terram a solis ortu usque ad occasum (Psal. XLIX, 1), ubi etiam pueri laudant Dominum (Psal. CXII, 1-3): Quicumque vos ex occasione legis huius imperialis, non dilectione corrigendi, sed inimicandi odio persequitur, displicet nobis. |
2 | Et quamvis res quaeque terrena non recte a quoquam possideri possit, nisi vel iure divino, quo cuncta iustorum sunt, vel iure humano, quod in potestate regum est terrae; ideoque res vestras falso appelletis, quas nec iusti possidetis, et secundum leges regum terrenorum amittere iussi estis, frustraque dicatis, Nos eis congregandis laboravimus, cum scriptum legatis, Labores impiorum iusti edent (Prov. XIII, 22): sed tamen quisquis ex occasione huius legis, quam reges terrae Christo servientes, ad emendandam vestram impietatem promulgaverunt, res proprias vestras cupide appetit, displicet nobis. |
3 | Quisquis denique ipsas res pauperum, vel basilicas congregationum, quas sub nomine Ecclesiae tenebatis, quae omnino non debentur nisi ei Ecclesiae quae vera Christi Ecclesia est, non per iustitiam, sed per avaritiam tenet, displicet nobis. |
4 | Quisquis pro aliquo flagitio vel facinore proiectum a vobis ita suscipit, sicut suscipiuntur qui, excepto errore quo a nobis separamini, sine crimine apud vos vixerunt, displicet nobis. |
5 | Sed nec facile ista monstratis; et si monstretis, nonnullos toleramus, quos corrigere vel punire non possumus: neque propter paleam relinquimus aream Domini, neque propter pisces malos rumpimus retia Domini, neque propter haedos in fine segregandos, deserimus gregem Domini, neque propter vasa facta in contumeliam, migramus de domo Domini. |