monumenta.ch > Augustinus > 49
Augustinus, Epistolae, 93, 11, 48. <<<    

Augustinus, Epistolae, 93, 11, 49.

1 Sed da veniam, erravi, quando te volui de ebrioso baptizante convincere; exciderat mihi cum rogatista me rem habere, non cum qualicumque donatista.
2 Potes enim tu in tam paucis collegis tuis, et in omnibus clericis vestris nullum invenire forsitan ebriosum.
3 Vos enim estis, qui non ex totius orbis communione, sed ex observatione praeceptorum omnium divinorum atque omnium Sacramentorum tenetis catholicam fidem: in quibus eam solis inventurus est, cum venerit Filius hominis, quando non inveniet fidem in terra; quia nec terra estis, nec in terra, sed coelestes in coelo habitatis!
4 Nec timetis, nec attenditis quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam? (Iacobi IV, 6.) Nec vos Evangelii locus ipse compungit, ubi Dominus ait: Cum venerit Filius hominis, putas inveniet fidem in terra (Luc. XVIII, 8)?
5 Continuo quippe tanquam praesciens nonnullos sibi superbe arrogaturos hanc fidem, dixit ad quosdam, qui sibi iusti videbantur et spernebant caeteros, similitudinem hanc: Duo quidam ascenderunt in templum orare, unus pharisaeus et alter publicanus (Id., 10), et caetera.
6 Iam tibi quae sequuntur, ipse responde.
7 Inspice tamen diligentius ipsos paucos vestros, utrum nullus illic baptizet ebriosus.
8 Tam enim late vastat haec pestilentia animas, et tanta libertate dominatur, ut multum mirer si non etiam vestrum gregiculum penetravit; quamvis ante ipsum adventum Filii hominis, unius boni pastoris, iam vos oves ab haedis separasse iactetis.
Augustinus HOME