Augustinus, Epistolae, 93, 11, 48.
1 | Invidiose dici videtur, Post Ioannem baptizatum est, et post haereticos non baptizatur: sed potest et hoc invidiose dici, Post Ioannem baptizatum est, et post ebriosos non baptizatur. |
2 | Melius enim hoc vitium commemoro, quod nec occultare possunt in quibus regnat; et quam multi ubique sint, quis vel caecus ignorat? |
3 | Et tamen inter opera carnis, quae qui agunt, regnum Dei non possidebunt, etiam hoc ponit Apostolus, ubi etiam haereses enumerat: Manifesta autem, inquit, sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, comessationes, et his similia, quae praedico vobis sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt (Gal. V, 19-21). |
4 | Hac ergo ratione, quamvis baptizatum sit post Ioannem, non baptizatur post haereticum, qua ratione quamvis baptizatum sit post Ioannem, non baptizatur post ebriosum; quoniam et haereses et ebrietates in eis operibus sunt, quae opera qui agunt, regnum Dei non possidebunt. |
5 | Nonne tibi videtur quasi intolerabiliter indignum, ut cum baptizatum fuerit post eum qui non sobrie vinum bibens, sed vinum omnino non bibens, regno Dei viam paravit, non baptizetur post ebriosum, qui regnum Dei non possidebit? |
6 | Quid hic respondetur, nisi quia ille baptismus erat Ioannis, post quem Christi baptismo baptizavit Apostolus; iste autem baptismus Christi est, quo baptizavit ebriosus? |
7 | Inter Ioannem et ebriosum a contrario multum interest: inter baptismum Christi et baptismum Ioannis non a contrario, sed tamen multum interest. |
8 | Inter Apostolum et ebriosum multum interest: inter baptismum Christi quem dedit Apostolus, et baptismum Christi quem dedit ebriosus, nihil interest. |
9 | Sic inter Ioannem et haereticum, a contrario multum interest; et inter baptismum Ioannis, et inter baptismum Christi quem dat haereticus, non a contrario, sed multum interest. |
10 | Inter baptismum autem Christi quem dedit Apostolus, et baptismum Christi quem dat haereticus, nihil interest. |
11 | Agnoscitur enim Sacramentorum species aequalis, etiam cum magna differentia est in hominum meritis. |