Augustinus, Epistolae, 93, 11, 47.
1 | Sed baptizavit, inquis, post Ioannem Paulus apostolus. |
2 | Numquid post haereticum? |
3 | Aut si forte audes illum amicum sponsi haereticum dicere, et in unitate Ecclesiae non fuisse, volo et hoc scribas. |
4 | Si autem hoc dementissimum est vel sentire, vel dicere, iam tuae prudentiae est considerare quare post Ioannem Paulus apostolus baptizaverit. |
5 | Si enim post aequalem, omnes post vos baptizare debetis. |
6 | Si post maiorem, debes et tu post Rogatum. |
7 | Si post minorem, debuit post te Rogatus, cum presbyter baptizasses. |
8 | Si autem baptismus qui nunc datur, ideo pariter valet in eis quibus datur, quamvis sint imparis meriti per quos datur, quia Christi est, non eorum a quibus ministratur; puto quod iam intelligas ideo Paulum dedisse quibusdam baptismum Christi, quia Ioannis baptismo fuerant baptizati, non Christi; Ioannis quippe baptismus ille dictus est, sicut multis locis divina Scriptura testatur, quod et ipse Dominus dicit: Baptismus Ioannis unde erat? |
9 | de coelo, an ex hominibus (Matth. XXI, 25)? |
10 | Baptismus autem quem dedit Petrus, non erat Petri, sed Christi; et quem dedit Paulus non erat Pauli, sed Christi; et quem dederunt qui tempore Apostolorum non caste, sed per invidiam Christum annuntiabant (Philipp. I, 15, 17), non erat eorum, sed Christi; et quem dederunt qui tempore Cypriani fundos insidiosis fraudibus rapiebant, usuris multiplicantibus fenus augebant, non erat eorum, sed Christi. |
11 | Et quia Christi erat, ideo quamvis non per aequales daretur eis, tamen quibus dabatur aequaliter proderat. |
12 | Nam si tanto melius quisque baptizatur, quanto a meliore fuerit baptizatus, non recte gratias agit Apostolus, quod neminem Corinthiorum baptizaverit, nisi Crispum et Gaium et Stephanae domum (I Cor. I, 14): tanto enim melius baptizarentur quanto erat Paulus melior, si ab ipso baptizarentur. |
13 | Denique cum dicit, Ego plantavi, Apollo rigavit, (Id., III, 6), videtur significare se evangelizasse, illum baptizasse. |
14 | Numquid melior Apollo, quam Ioannes? |
15 | Cur ergo post istum non baptizavit, qui post Ioannem baptizaverat, nisi quia iste baptismus, per quemlibet datus, Christi erat; ille autem, per quemlibet datus, quamvis Christo viam praepararet, tamen Ioannis erat? |