Augustinus, Epistolae, 93, 11, 46.
1 | Cur ergo, inquis, nos quaeritis? |
2 | cur sic suscipitis quos haereticos dicitis? |
3 | Vide quam facile breviterque respondeam. |
4 | Quaerimus vos quia peristis, ut de inventis gaudeamus, de quibus perditis dolebamus. |
5 | Haereticos autem vos esse dicimus; sed antequam ad pacem catholicam convertamini, antequam errore, quo irretiti estis, exuamini. |
6 | Cum autem transitis ad nos, prius utique relinquitis quod eratis, ne ad nos haeretici transeatis. |
7 | Baptiza ergo me, inquis. |
8 | Facerem, si baptizatus non esses, aut si Donati vel Rogati, non Christi baptismo baptizatus esses. |
9 | Non Sacramenta christiana faciunt te haereticum, sed prava dissensio. |
10 | Non propter malum quod processit ex te, negandum est bonum quod remansit in te, quod malo tuo habes, si non ibi habes unde est bonum quod habes. |
11 | Ex catholica enim Ecclesia sunt omnia dominica Sacramenta, quae sic habetis et datis, quemadmodum habebantur et dabantur, etiam priusquam inde exiretis. |
12 | Non tamen ideo non habetis, quia ibi non estis, unde sunt quae habetis. |
13 | Non in vobis mutamus in quibus nobiscum estis; in multis enim estis nobiscum; nam et de talibus dictum est, Quoniam in multis erant mecum (Psal. LIV, 19): sed ea corrigimus in quibus nobiscum non estis, et ea vos hic accipere volumus quae non habetis illic ubi estis. |
14 | Nobiscum autem estis in Baptismo, in symbolo, in caeteris dominicis Sacramentis. |
15 | In spiritu autem unitatis et vinculo pacis, in ipsa denique catholica Ecclesia, nobiscum non estis. |
16 | Haec si accipiatis, non tunc aderunt, sed tunc proderunt quae habetis. |
17 | Non ergo sicut putatis suscipimus vestros, sed suscipiendo efficimus nostros qui recedunt a vobis, ut suscipiantur a nobis; et ut incipiant esse nostri, prius desinunt esse vestri. |
18 | Nec nobis coniungi compellimus operarios erroris quem detestamur; sed ideo nobis illos homines coniungi volumus, ne hoc sint quod detestamur. |