monumenta.ch > Augustinus > 44
Augustinus, Epistolae, 93, 10, 43. <<<     >>> 45.

Augustinus, Epistolae, 93, 10, 44.

1 Sed dicis: Quis mihi est iste Tychonius?
2 Ille est Tychonius, quem Parmenianus rescribendo compescit, et eum deterret ne talia scribat: non tamen refellit ea ipsa quae scribit; sed uno, sicut supra dixi, eum premit, quod cum talia diceret de Ecclesia toto orbe diffusa, et quod neminem in eius unitate macularent aliena peccata, ab Afrorum se tamen quasi traditorum contagione removebat, et erat in parte Donati.
3 Posset autem dicere Parmenianus, ista eum omnia esse mentitum; sed, sicut idem Tychonius commemorat, adhuc vivebant multi, per quos haec certissima et apertissima esse ostenderentur.
Augustinus HOME