monumenta.ch > Augustinus > 43
Augustinus, Epistolae, 93, 10, 42. <<<     >>> 44.

Augustinus, Epistolae, 93, 10, 43.

1 Iam si velim et illa commemorare quae Tychonius, homo communionis vestrae, scriptis suis inserit, qui magis contra vos pro Ecclesia catholica scripsit, frustra se ab Afrorum, quasi traditorum communione secernens, quo uno eum Parmenianus suffocat; quid respondere poteritis, nisi quod de vobis idem Tychonius dixit, et ego paulo ante recolui: Quod volumus sanctum est?
2 Scribit enim ille Tychonius, homo, ut dixi, vestrae communionis, a ducentis et septuaginta episcopis vestris concilium Carthagini celebratum: in quo concilio per septuaginta et quinque dies postpositis omnibus praeteritis, limatam esse sententiam atque decretam, ut traditoribus immensi criminis reis, si baptizari nollent, pro integris communicaretur.
3 Deuterium etiam Macrianensem episcopum communionis vestrae, dicit traditorum plebem congregatam Ecclesiae miscuisse, et secundum statuta illius concilii a ducentis et septuaginta episcopis vestris facti, fecisse cum traditoribus unitatem eique Deuterio post hoc factum iugiter communicasse Donatum; nec solum huic Deuterio, sed etiam universis Maurorum episcopis per quadraginta annos, quos dicit usque ad persecutionem per Macarium factam traditoribus sine Baptismo communicasse.
Augustinus HOME