monumenta.ch > Augustinus > 42
Augustinus, Epistolae, 93, 10, 41. <<<     >>> 43.

Augustinus, Epistolae, 93, 10, 42.

1 Porro autem ipsam rem quam contra impios separatores commemoravit, attende.
2 Si adulteris communicabant, qui poenitentibus adulteris pacem dabant, numquid illi hoc non faciebant, collegio maculabantur istorum?
3 si autem, quod veritas habet, et quod Ecclesia merito tenet, recte poenitentibus adulteris pax dabatur, illi qui in totum locum poenitentiae contra adulteros claudebant, impie utique agebant, qui membris Christi sanitatem negabant, et claves Ecclesiae pulsantibus subtrahebant, et misericordissimae patientiae Dei, quae illos propterea sinebat vivere, ut poenitendo sanarentur sacrificio contriti spiritus et contribulati cordis oblato, dura crudelitate contradicebant.
4 Nec tamen istos misericordes et pacificos, cum eis christiana Sacramenta communicantes, et eos intra unitatis retia tolerantes, donec ad littus perducti separarentur, tam immanis eorum error et impietas inquinabat; aut si inquinabat, iam tunc Ecclesia malorum communione deleta est, nec erat quae pareret ipsum Cyprianum.
5 Si autem, quod certum est, permansit Ecclesia, certum est etiam peccatis alienis, in unitate Christi neminem posse maculari, non malorum factis consentientem, ne ipsis peccatis communicando polluatur, sed propter societatem bonorum, malos tanquam paleas usque ad ultimam ventilationem in area dominica tolerantem.
6 Quae cum ita sint, ubi est praesumptio separationis vestrae?
7 Nonne filii mali estis; ipsi vos iustos dicitis, exitum autem vestrum non abluitis?
Augustinus HOME