Augustinus, Epistolae, 93, 10, 41.
1 | Attende adhuc paululum in Litteras Cypriani, ut advertas quam inexcusabilem ostenderit, qui se voluerit ab unitate Ecclesiae (quam Deus in omnibus gentibus promisit et reddidit), quasi iustitiae suae causa separare, magisque intelligas quam sit vera sententia paulo ante a me commemorata: Filius malus ipse se iustum dicit, exitum autem suum non abluit. |
2 | Ponit in quadam epistola sua quam scripsit ad Antonianum, rem quamdam satis rei de qua nunc agimus necessariam; sed melius eius verba inserimus. |
3 | Antecessores, inquit, nostri quidam de episcopis isthic in provincia nostra, dandam pacem moechis non putaverunt, et in totum poenitentiae locum contra adulteria clauserunt: non tamen a coepiscoporum suorum collegio recesserunt, aut catholicae Ecclesiae unitatem vel duritie vel censurae suae obstinatione ruperunt, ut quia apud alios adulteris pax dabatur, qui non dabat, de Ecclesia separaretur. |
4 | Manente concordiae vinculo, et perseverante catholicae Ecclesiae individuo sacramento, actum suum disponit et dirigit unusquisque episcopus, rationem propositi sui Domino redditurus (Epist. 52). |
5 | Quid ad haec dicis, frater Vincenti? |
6 | Nempe intueris hunc tantum virum, pacificum episcopum, et fortissimum martyrem nihil vehementius sategisse, quam ne unitatis vinculum rumperetur. |
7 | Vides eum parturientem, non solum ut parvuli in Christo concepti nascantur, verum etiam ne iam nati, de sinu matris excussi, moriantur. |