monumenta.ch > Augustinus > 40
Augustinus, Epistolae, 93, 10, 39. <<<     >>> 41.

Augustinus, Epistolae, 93, 10, 40.

1 Porro autem Cyprianus, aut non sensit omnino quod eum sensisse recitatis; aut hoc postea correxit in regula veritatis; aut hunc quasi naevum sui candidissimi pectoris cooperuit ubere charitatis, dum unitatem Ecclesiae toto orbe crescentis, et copiosissime defendit, et perseverantissime tenuit vinculum pacis: scriptum est enim, Charitas cooperit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8).
2 Accessit huc etiam, quod tanquam sarmentum fructuosissimum, si quid in eo fuerat emendandum, purgavit Pater falce passionis: Sarmentum enim, ait Dominus, quod in me dat fructum, purgat illud Pater meus, ut maiorem fructum afferat (Ioan. XV, 2).
3 Unde, nisi quia haerens in diffusione vitis, radicem non deseruit unitatis?
4 Nam etsi traderet corpus suum ut arderet, charitatem autem non haberet, nihil ei prodesset (I Cor. XIII, 3).
Augustinus HOME