monumenta.ch > Augustinus > 39
Augustinus, Epistolae, 93, 10, 38. <<<     >>> 40.

Augustinus, Epistolae, 93, 10, 39.

1 Nos tamen duas ob res, non negamus illud sensisse Cyprianum: quod et stilus eius habet quamdam propriam faciem qua possit agnosci; et quod ibi magis contra vos nostra causa demonstratur invictior, vestraeque separationis praesumptio, videlicet ne macularemini peccatis alienis, tota facilitate subvertitur, cum apparet in Litteris Cypriani, communicata esse cum peccatoribus Sacramenta, cum admissi sunt in Ecclesiam, qui secundum vestram, et sicut vultis, illius sententiam, Baptismum non habebant, et tamen Ecclesiam non perisse, sed in sui generis dignitate per totum orbem sparsa dominica frumenta mansisse.
2 Ac per hoc si perturbati tanquam ad aliquem portum sic ad auctoritatem Cypriani confugitis, videtis quem illic scopulum vester error offendat; si autem iam nec illuc confugere audetis, sine ullo luctamine naufragatis.
Augustinus HOME