monumenta.ch > Augustinus > 38
Augustinus, Epistolae, 93, 10, 37. <<<     >>> 39.

Augustinus, Epistolae, 93, 10, 38.

1 Meritis autem Cypriani sic non aequatur, qui propter paria Sacramenta nec ipsos haereticos audet rebaptizare, sicut non aequatur meritis Petri, quisquis non cogit gentes iudaizare.
2 Sed illa Petri non tantum claudicatio, verum etiam correctio Scripturis canonicis continetur: Cyprianus autem sensisse aliter de Baptismo, quam forma et consuetudo habebat Ecclesiae, non in canonicis, sed in suis et in concilii litteris invenitur; correxisse autem istam sententiam non invenitur, non incongruenter tamen de tali viro existimandum est quod correxerit, et fortasse suppressum sit ab eis qui hoc errore nimium delectati sunt, et tanto velut patrocinio carere noluerunt.
3 Quanquam non desint qui hoc Cyprianum prorsus non sensisse contendant, sed sub eius nomine a praesumptoribus atque mendacibus fuisse confictum.
4 Neque enim sic potuit integritas atque notitia litterarum unius quamlibet illustris episcopi custodiri, quemadmodum Scriptura canonica, tot linguarum litteris, et ordine, et successione celebrationis ecclesiasticae custoditur, contra quam tamen non defuerunt, qui sub nominibus Apostolorum multa confingerent: frustra quidem, quia illa sic commendata, sic celebrata, sic nota est; verum quid possit adversus litteras, non canonica auctoritate fundatas, etiam hinc demonstravit impiae conatus audaciae, quod et adversus eas quae tanta notitiae mole firmatae sunt, sese erigere non praetermisit.
Augustinus HOME