Augustinus, Epistolae, 93, 10, 37.
1 | Qua in re, sicut ingenium tuum novi, facillime perspicis totam causam vestram penitus eversam et exstinctam. |
2 | Si enim Sacramenta cum peccatoribus communicando, sicut putatis, periit Ecclesia quae fuerat in orbe terrarum (nam vos ideo separastis), iam prius tota perierat, cum, sicut dicit Cyprianus, in eam sine Baptismo admittebantur: ac sic nec ipse Cyprianus habebat in qua Ecclesia nasceretur; quanto magis multo posterior vester auctor paterque Donatus? |
3 | Si autem illo tempore, cum in eam sine Baptismo admittebantur, erat tamen Ecclesia, quae pareret Cyprianum, pareret et Donatum, manifestum est non contaminari iustos alienis peccatis, quando cum eis Sacramenta communicant. |
4 | Ac per hoc separationem qua existis ab unitate, qua excusatione possitis abluere non habetis, impleturque in vobis sanctae Scripturae illud oraculum: Filius malus ipse se iustum dicit, exitum autem suum non abluit. |