1 | Deinde si sancti Cypriani episcopi et gloriosi martyris te delectat auctoritas, quam quidem sicut dixi, a canonica auctoritate distinguimus; cur in eo te non delectat, quod unitatem orbis terrae atque omnium gentium, et diligendo tenuit, et disputando defendit: quod eos qui se tanquam iustos ab ea separare voluissent, arrogantissimos et superbissimos iudicavit, irridens eos hoc sibi assumere, quod nec Apostolis concessit Dominus, ut ante tempus zizania colligerent, aut tanquam ipsis paleam ferre et aream purgare concessum sit, paleas conarentur a tritico separare: quod unumquemque peccatis alienis maculari non posse monstravit, quam sibi omnes impiae seditionis auctores solam causam separationis assumunt: quod in eo ipso, in quo aliter sapuit, collegas diversa sentientes, nec iudicandos, nec a iure communionis amovendos esse decrevit: quod in ea ipsa epistola ad Iubaianum, quae in concilio, cuius auctoritatem ad rebaptizandum sequi vos dicitis, primitus recitata est, cum fateatur in praeteritum sic esse admissos in Ecclesiam qui fuerant alibi baptizati, ut denuo non baptizarentur, unde illos sine Baptismo fuisse arbitratur; tantum tamen ponit utilitatis et salubritatis in pace Ecclesiae, ut propter illam non eos credat ab Ecclesiae muneribus separari? |