Augustinus, Epistolae, 93, 10, 35.
1 | Noli ergo, frater, contra divina tam multa, tam clara, tam indubitata testimonia, colligere velle calumnias ex episcoporum scriptis, sive nostrorum, sicut Hilarii; sive antequam pars Donati separaretur, ipsius unitatis, sicut Cypriani et Agrippini: primo, quia hoc genus litterarum ab auctoritate canonis distinguendum est. |
2 | Non enim sic leguntur, tanquam ita ex eis testimonium proferatur, ut contra sentire non liceat, sicubi forte aliter sapuerunt quam veritas postulat. |
3 | In eo quippe numero sumus, ut non dedignemur etiam nobis dictum ab Apostolo accipere, Et si quid aliter sapitis, id quoque Deus vobis revelabit. |
4 | Verumtamen in quod pervenimus, in eo ambulemus (Philippe. III, 15, 16); in illa via scilicet, quae est Christus: de qua via ita Psalmus loquitur Deus misereatur nostri, et benedicat nobis; illuminet vultum suum super nos, ut cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum (Psal. LXV, 2, 3). |