1 | Ipsa est ergo Ecclesia, quae intra sagenam dominicam cum malis piscibus natat, a quibus corde semper et moribus separatur atque discedit, ut exhibeatur viro suo gloriosa, non habens maculam neque rugam (Eph. V, 27). |
2 | Corporalem autem separationem in littore maris, hoc est, in fine saeculi exspectat (Matth. XIII, 47-49), corrigens quos potest, tolerans quos corrigere non potest: non tamen propter eorum quos non corrigit iniquitatem, ipsa bonorum deserit mitatem. |