monumenta.ch > Augustinus > 33
Augustinus, Epistolae, 93, 9, 32. <<<     >>> 34.

Augustinus, Epistolae, 93, 9, 33.

1 Refrigescit autem charitas multorum propter scandalorum abunduntiam, quanto magis magisque glorificato Christi nomine congregantur in communionem Sacramentorum eius etiam maligni, et perseveranter omnino perversi, sed tamen tanquam palea de arca dominica nonnisi ultima ventilatione separandi (Matth. III, 12).
2 Non exstinguunt isti frumenta dominica, in eorum quidem comparatione pauca, sed multa per seipsa; non exstinguunt electos Dei congregandos in fine saeculi, sicut Evangelium loquitur, a quatuor ventis, a summis coelorum usque ad terminos eorum (Id. XXIV, 31).
3 Ipsorum enim vox est: Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum (Psal. XI, 2): de quibus et Dominus dicit, inter abundantiam iniquitatis, qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 12, 13).
4 Denique non unum hominem, sed plures in eodem psalmo loqui consequentia docent, ubi dicitur: Tu, Domine, servabis nos, et custodies nos a generatione hac in aeternum (Psal. XI, 2, 8).
5 Propter hanc enim abundantiam iniquitatis, quam Dominus futuram esse praedixit, etiam illud positum est: Cum venerit Filius hominis, putas inveniet fidem in terra (Luc. XVIII, 8)?
6 Dubitatio enim cuncta scientis nostram in illo dubitationem praefiguravit, quando Ecclesia ex multis de quibus multum speravit, saepe decepta, quod aliter quam credebantur inventi sunt, sic perturbatur in suis, ut de nullo facile boni aliquid velit credere.
7 Ipsos tamen quorum inventurus est fidem in terra, per totum agrum cum zizaniis crescere, dubitare fas non est.
Augustinus HOME