Augustinus, Epistolae, 93, 9, 32.
1 | Hilarius ergo decem provinciarum Asianarum aut zizania non triticum arguebat, aut ipsum etiam triticum quod defectu quodam periclitabatur, quanto vehementius, tanto utilius arguendum putabat. |
2 | Habent enim etiam Scripturae canonicae hunc arguendi morem, ut tanquam omnibus dicatur, et ad quosdam verbum perveniat. |
3 | Quod enim Apostolus dicit ad Corinthios: Quomodo dicunt quidam in vobis, quia resurrectio mortuorum non est (I Cor. XV, 12)? |
4 | manifestat utique non omnes esse tales, verumtamen et tales non extra, sed in eis fuisse testatur: a quibus ne illi seducerentur, qui non ita sentiebant, paulo post monuit dicens, Nolite seduci: corrumpunt mores bonos colloquia mala. |
5 | Sobrii estote, iusti, et nolite peccare: ignorantiam enim Dei quidam habent; ad reverentiam vobis loquor (Id., 33, 34). |
6 | Quod autem dicit, Cum enim sint inter vos aemulatio et contentio, nonne estis carnales, et secundum hominem ambulatis (Id. III, 3)? |
7 | tanquam omnibus dicit; et vides quam sit grave quod dicit. |
8 | Proinde nisi in ipsa Epistola legeremus, Gratias ago Deo meo semper pro vobis, in gratia Dei quae data est vobis in Christo Iesu, quia in omnibus ditati estis in illo, in omni verbo et in omni scientia, sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis, ita ut nihil desit vobis in ulla gratia (I Cor. I, 4-7), putaremus omnes Corinthios carnales et animales, non percipientes quae sunt spiritus Dei (Id. II, 14), contentiosos, aemulos, secundum hominem ambulantes. |
9 | Itaque et totus mundus in maligno positus est (I Ioan. V, 19), propter zizania quae sunt per totum mundum; et Christus propitiator est peccatorum nostrorum, non tantum nostrorum, sed et totius mundi (Id. II, 2), propter triticum quod est per totum mundum. |