monumenta.ch > Augustinus > 31
Augustinus, Epistolae, 93, 9, 30. <<<     >>> 32.

Augustinus, Epistolae, 93, 9, 31.

1 Tale tunc erat tempus de quo scripsit Hilarius , unde putasti insidiandum contra testimonia tot divina, tanquam perierit Ecclesia de orbe terrarum.
2 Potes hoc modo dicere nec tot Ecclesias Galatiae tunc fuisse, quando dicebat Apostolus: O stulti Galatae, quis vos fascinavit, ut cum spiritu coeperitis, nunc carne consummemini (Gal. III, 1)?
3 Sic enim calumniaris docto viro, qui tardicordes et timidos graviter increpabat, quos iterum parturiebat, donec Christus formaretur in eis (Id. IV, 19).
4 Quis enim nescit illo tempore obscuris verbis multos parvi sensus fuisse delusos, ut putarent hoc credi ab Arianis, quod etiam ipsi credebant: alios autem timore cessisse et simulate consensisse, non recte ingredientes ad veritatem Evangelii, quibus tu postea correctis, sic quemadmodum ignotum est, nolles ignosci?
5 Prorsus non nosti Litteras Dei.
6 Lege enim quid de Petro scripserit Paulus, et quid inde etiam senserit Cyprianus; et non tibi displiceat Ecclesiae mansuetudo, quae membra Christi dispersa colligit, non collecta dispergit: quanquam et illi, qui tunc firmissimi fuerunt, et verba haereticorum insidiosa intelligere potuerunt, pauci quidem in comparatione caeterorum, sed tamen etiam ipsi quidam pro fide fortiter exsulabant, quidam toto orbe latitabant.
7 Ac sic Ecclesia quae per omnes gentes crescit, in frumentis dominicis conservata est, et usque in finem, donec omnino gentes omnes, etiam barbaras teneat, conservabitur.
8 Ipsa est enim Ecclesia in bono semine quod seminavit Filius hominis, et usque ad messem crescere inter zizania, praenuntiavit.
9 Ager autem mundus est, messis finis est saeculi (Matth. XIII, 24-39).
Augustinus HOME