Augustinus, Epistolae, 93, 9, 30.
1 | Ipsa est de cuius paucitate dicitur in comparatione plurimorum malorum, quia angusta et arcta via est quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui ambulant in ea (Matth. VII, 14). |
2 | Et rursus ipsa est de cuius multitudine dicitur: Sic erit semen tuum, sicut stellae coeli, et sicut arena maris (Gen. XXII, 17). |
3 | Iidem quippe fideles sancti et boni, et in comparatione plurium malorum pauci sunt, et per se ipsi multi sunt: quia multi filii desertae, magis quam eius quae habet virum; et multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, Isaac et Iacob in regno coelorum (Matth. VIII, 11); et quia exhibet sibi Deus populum abundantem, aemulatorem bonorum operum (Tit. II, 14); et multa millia quae numerare nemo potest, videntur in Apocalypsi, ex omni tribu et lingua, in stolis albis palmisque victricibus (Apoc. VII, 9). |
4 | Ipsa est quae aliquando obscuratur, et tanquam obnubilatur multitudine scandalorum, quando peccatores intendunt arcum, ut sagittent in obscura luna rectos corde (Psal. X, 3). |
5 | Sed etiam tunc in suis firmissimis eminet. |
6 | Et si aliqua in his verbis divinis distributio facienda est, fortasse non frustra dictum sit de semine Abrahae, Sicut stellae coeli, et sicut arena, quae est ad oram maris: ut in stellis coeli pauciores, firmiores, clarioresque intelligantur; in arena autem maritimi littoris magna multitudo infirmorum atque carnalium, quae aliquando tranquillitate temporis quieta et libera apparet, aliquando autem tribulationum et tentationum fluctibus operitur atque turbatur. |