monumenta.ch > Augustinus > 29
Augustinus, Epistolae, 93, 9, 28. <<<     >>> 30.

Augustinus, Epistolae, 93, 9, 29.

1 Ipsa est cui continuo respondetur: Nisi cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres, exi tu in vestigiis gregum, et pasce haedos tuos in tabernaculis pastorum (Cant. I, 7).
2 O responsio dulcissimi sponsi!
3 Nisi cognoveris temetipsam, inquit: quia utique non potest civitas abscondi supra montem constituta (Matth. V, 14); et ideo non es operta, ut incurras in greges sodalium meorum.
4 Ego enim sum mons paratus in cacumine montium, ad quem venient universae gentes (Isai. II, 2): Nisi ergo cognoveris temetipsam, non in verbis calumniosorum, sed in testimoniis Librorum meorum.
5 Nisi cognoveris temetipsam, quia de te dictum est: Porrige longius funiculos, et palos validos confirma: etiam atque etiam in dexteram atque sinistram extende.
6 Semen enim tuum haereditabit gentes, et civitates quae desertae erant, inhabitabis.
7 Non est quod metuas, praevalebis enim; nec erubescas quod detestabilis fueris.
8 Confusionem enim in perpetuum oblivisceris; ignominiae viduitatis tuae non eris memor.
9 Ego enim sum Dominus qui facio te, Dominus nomen ei. Et qui eruit te, ipse Deus Israel universae terrae vocabitur (Id. LIV, 2-5).
10 Nisi cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres; quia de te dictum est, Concupivit rex speciem tuam; quia de te dictum est, Pro patribus tuis nati sunt tibi filii; constitues eos principes super omnem terram (Psal. XLIV, 12, 17).
11 Nisi ergo cognoveris temetipsam, exi tu (Cant. I, 7); non ego te eiicio, sed exi tu, ut dicatur de te: Ex nobis exierunt; sed non erant ex nobis (I Ioan. II, 19).
12 Exi tu in vestigiis gregum, non in vestigiis meis, sed in vestigiis gregum; nec unius gregis, sed gregum divisorum et errantium.
13 Et pasce haedos tuos: non sicut Petrus, cui dicitur, Pasce oves meas (Ioan. XXI, 17); sed pasce haedos tuos in tabernaculis pastorum, non in tabernaculo pastoris, ubi est unus grex et unus pastor (Id. X, 16).
14 Cognoscit enim semetipsam, ne hoc ei contingat, quia hoc contigit eis qui se in illa non cognoverunt.
Augustinus HOME