monumenta.ch > Augustinus > 28
>>> Augustinus, Epistolae, 93, 9, 29.

Augustinus, Epistolae, 93, 9, 28.

1 Nos autem ideo certi sumus, neminem se a communione omnium gentium iuste separare potuisse, quia non quisque nostrum in iustitia sua, sed in Scripturis divinis quaerit Ecclesiam, et ut promissa est, reddi conspicit.
2 Ipsa est enim de qua dicitur, Sicut lilium in medio spinarum, ita proxima mea in medio filiarum (Cant. II, 2): quae nec spinae dici possunt, nisi malignitate morum; nec filiae, nisi communione Sacramentorum.
3 Ipsa est enim quae dicit: A finibus terrae ad te clamavi, cum anxiaretur cor meum (Psal. LX, 3).
4 Quae in alio psalmo dicit, Taedium detinuit me a peccatoribus derelinquentibus legem tuam; et, Vidi insensatos, et tabescebam (Psal. CXVIII, 53, 158).
5 Ipsa est quae dicit sponso suo: Ubi pascis, ubi cubas in meridie; ne forte fiam sicut operta super greges sodalium tuorum (Cant. I, 6).
6 Id est quod alibi dicitur, Dexteram tuam notam fac mihi, et eruditos corde in sapientia (Psal. LXXXIX, 12): in quibus luce fulgentibus et charitate ferventibus quasi in meridie requiescis; ne forte velut operta, id est occulta et ignota, irruam non in gregem tuum, sed in greges sodalium tuorum, id est haereticorum.
7 Quos ita sodales dicit, sicut spinas illas filias, propter communionem Sacramentorum.
8 De quibus alibi dicitur, Tu vero unanimis meus, et dux meus, et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos; in domo Domini ambulavimus cum consensu.
9 Veniat mors super illos, et descendant in infernum viventes (Psal. LIV, 14-16), sicut Dathan et Abiron, impiae separationis auctores.
Augustinus HOME