Augustinus, Epistolae, 93, 8, 27.
1 | Hic tu oppositurus es exemplum iusti illius in diluvio, qui cum domo sua solus liberari dignus inventus est. |
2 | Vides ergo quam longe sis adhuc a iustitia? |
3 | Prorsus donec ad septem remaneas, quibus tu sis octavus, iustum te esse non dicimus; si tamen non istam iustitiam, sicut dicebam, praeripuit aliquis ante partem Donati, et cum suis septem iusta aliqua causa commotus, se longe alibi separavit, et a mundi huius diluvio liberavit. |
4 | Quod cum ignoretis an factum sit, atque ita vobis inauditum, sicut multis populis Christianorum in longinquis terris constitutorum nomen Donati inauditum est, incerti estis ubi sit Ecclesia. |
5 | Ibi enim erit, ubi primum forsitan factum est quod postea vos fecistis, si potuit esse ulla iusta causa, qua vos a communione omnium gentium separare possetis. |