monumenta.ch > Augustinus > 26
Augustinus, Epistolae, 93, 8, 25. <<<     >>> 27.

Augustinus, Epistolae, 93, 8, 26.

1 Et tamen vereris ne, cum imperialibus legibus ad unitatem cogimini, nomen Dei a Iudaeis et Paganis diutius blasphemetur: quasi nesciant Iudaei quemadmodum primus populus Israel etiam bello delere voluerit duas illas tribus et dimidiam, quae ultra Iordanem terras acceperant, quando eas putaverunt se ab unitate sui populi separasse (Iosue XXII, 9 12).
2 Pagani vero magis nos blasphemare possunt de legibus quas contra idolorum cultores christiani imperatores tulerunt; et tamen ex eis multi correcti, et ad Deum vivum verumque conversi sunt, et quotidie convertuntur.
3 Sed plane et Iudaei et Pagani, si tam paucos putarent esse Christianos, quam pauci vos estis, qui solos vos Christianos esse perhibetis, nec blasphemare nos dignarentur, sed nunquam ridere cessarent.
4 Non timetis ne vobis dicant Iudaei: Ubi est quod Paulus vester Ecclesiam vestram intelligit, ubi dictum est, Laetare sterilis, quae non paris, erumpe et exclama, quae non parturis; quoniam multi filii desertae, magis quam eius quae habet virum (Gal. IV, 27), praeponens multitudinem Christianorum multitudini Iudaeorum, si Christi Ecclesia est paucitas vestra?
5 Hoccine illis dicturi estis, Ideo magis iusti sumus, quia pauci sumus; nec attenditis eos responsuros, Quotlibet vos esse dicatis, non tamen estis illi de quibus dictum est, Multi filii desertae, si tam exigui numero remansistis?
Augustinus HOME