monumenta.ch > Augustinus > 25
Augustinus, Epistolae, 93, 8, 24. <<<     >>> 26.

Augustinus, Epistolae, 93, 8, 25.

1 Quod autem omnibus Donatistis dicere solemus, quanto vobis fortius dicimus: Si possunt, quod fieri non potest, aliqui habere causam iustam, qua communionem suam separent a communione orbis terrarum, eamque appellent Ecclesiam Christi, quod se iuste ab omnium gentium communione separaverint; unde scitis in christiana societate, tam longe lateque diffusa, ne forte antequam vos separaretis, iam se aliqui iusta causa separaverant in longinquissimis terris, unde ad vos eorum iustitiae fama non potuerit pervenire?
2 Quomodo in vobis potest esse Ecclesia, potius quam in illis qui se priores forte separaverunt?
3 Ita fit ut cum hoc nescitis, incerti vobismetipsis sitis: quod necesse est contingat omnibus qui pro sua societate utuntur testimonio non divino, sed suo.
4 Neque enim potestis dicere, Si hoc contigisset, nos latere non posset, cum in Africa ipsa, quot iam partes factae sint ex parte Donati, si interrogemini, non dicatis: praesertim quia tanto sibi videntur qui hoc faciunt iustiores, quanto fuerint pauciores; et utique tanto sunt latentiores.
5 Ac per hoc incerti estis, ne forte aliqui pauci iusti, et ideo minime noti, alicubi longe contra Africae meridiem, antequam pars Donati iustitiam suam a caeterorum hominum iniquitate secerneret, se primitus causa aequissima separaverint in latere aquilonis, et ipsa sit potius Ecclesia Dei tanquam Sion spiritualis, quae vos omnes iusta separatione praevenit, multoque praesumptius oro se interpretetur, quod scriptum est, Mons Sion, latera aquilonis, civitas regis magni (Psal. XLVII, 3), quam pro se interpretatur pars Donati, Ubi pascis, ubi cubas in meridie (Cant. I, 6).
Augustinus HOME