monumenta.ch > Augustinus > 24
>>> Augustinus, Epistolae, 93, 8, 25.

Augustinus, Epistolae, 93, 8, 24.

1 Si autem universos Donatistas non audimus se pro Ecclesia Christi supponentes, quia nullum pro se testimonium de divinis Libris proferunt quo id doceant, quanto minus, rogo te, Rogatistas audire debemus, qui nec illud pro se interpretari conabuntur quod scriptum est: Ubi pascis, ubi cubas in meridie (Cant. I, 6)?
2 Si enim hoc loco Scripturarum meridies Africa intelligenda est in parte Donati, quod sub coeli ferventiori plaga est, omnes vos Maximianistae superabunt, quorum schisma in Byzantio et in Tripolio exarsit.
3 Sed confligant cum eis Arzuges, et hoc magis ad se pertinere contendant: Mauritania tamen Caesariensis, occidentali quam meridianae parti vicinior, quando nec Africam se vult dici, quomodo de meridie gloriabitur, non dico adversus orbem terrarum, sed adversus ipsam partem Donati, unde pars Rogati, brevissimum frustum do frusto maiore praecisum est?
4 Quis autem non impudentissime nitatur aliquid in allegoria positum pro se interpretari, nisi habeat et manifesta testimonia, quorum lumine illustrentur obscura?
Augustinus HOME