Augustinus, Epistolae, 93, 7, 23.
1 | Acutum autem aliquid tibi videris dicere, cum Catholicae nomen non ex totius orbis communione interpretaris, sed ex observatione praeceptorum omnium divinorum, atque omnium Sacramentorum: quasi nos, etiamsi forte hinc sit appellata Catholica, quod totum veraciter teneat, cuius veritatis nonnullae particulae etiam in diversis inveniuntur haeresibus, huius nominis testimonio nitamur ad demonstrandum Ecclesiam in omnibus gentibus, et non promissis Dei et tam multis tamque manifestis oraculis ipsius veritatis. |
2 | Sed nempe hoc est totum quod nobis persuadere conaris, solos remansisse Rogatistas, qui catholici recte appellandi sint, ex observatione praeceptorum omnium divinorum atque omnium Sacramentorum; et vos esse solos, in quibus inveniat fidem cum venerit Filius hominis (Luc. XVIII, 8). |
3 | Da veniam, non credimus. |
4 | Licet enim et hoc audeas forsitan dicere, ut in vobis possit inveniri fides, quam se in terra non inventurum Dominus dixit, non vos in terra, sed in coelo esse deputandos: nos tamen Apostolus ita cautos reddidit, ut etiam Angelum de coelo nobis aliud evangelizantem, praeterquam quod accepimus, anathema debere esse praeceperit (Gal. I, 8). |
5 | Quomodo autem confidimus ex divinis Litteris accepisse nos Christum manifestum, si non inde accepimus et Ecclesiam manifestam? |
6 | Quaslibet quisque ansas et uncos adversus simplicitatem veritatis intexat, quaslibet nebulas callidae falsitatis offundat, sicut anathema erit, qui annuntiaverit Christum neque passum esse, neque tertia die resurrexisse; quoniam in veritate evangelica accepimus, Oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die (Luc. XXIV, 46): sic erit anathema quisquis annuntiaverit Ecclesiam praeter communionem omnium gentium; quia eadem veritate consequenter accepimus, et praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem, et inconcusse tenere debemus quisquis vobis annuntiaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit (Ibid., 47). |