monumenta.ch > Augustinus > 22
>>> Augustinus, Epistolae, 93, 7, 23.

Augustinus, Epistolae, 93, 7, 22.

1 Sed historicus doctus magnum aliquid invenisti, quod contra Dei testimonia proferendum putares.
2 Dicis enim, Quantum ad totius mundi pertinet partes, modica pars est in compensatione totius mundi, in qua fides christiana nominatur: nec vis attendere, aut te nosse dissimulas, in quam multas iam barbaras nationes tam parvo tempore venerit Evangelium, ut nec inimici Christi dubitare iam possint brevi tempore futurum, quod Discipulis respondit de saeculi fine quaerentibus, Et praedicabitur hoc Evangelium in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus; et tunc veniet finis (Matth. XXIV, 14).
3 In hoc et clama et contende, quantum potes, etiamsi apud Persas et Indos Evangelium praedicetur, ubi quidem iam diu praedicatur, nisi quisquis hoc audierit, Cartennas venerit, vel in viciniam Cartennensium, mundari omnino a delictis suis non poterit.
4 Itane si carueris ista voce, rideri te metuis; et cum ea non careas, fleri te non vis?
Augustinus HOME