monumenta.ch > Augustinus > 21
Augustinus, Epistolae, 93, 6, 20. <<<    

Augustinus, Epistolae, 93, 6, 21.

1 Audis loqui Evangelium: Oportebat impleri omnia quae scripta sunt in Lege, et Prophetis, et Psalmis de me.
2 Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas, et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat pati Christum, et resurgere a mortuis tertia die, et praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem (Luc. XXIV, 44, 47).
3 Legis etiam Actus Apostolorum, quemadmodum hoc Evangelium coeperit ab Ierusalem, ubi primo illos centum viginti Spiritus sanctus implevit, atque inde in Iudaeam atque Samariam, et in omnes gentes exierit, sicut eis dixerat ascensurus in coelum, Eritis mihi testes in Ierusalem, et in tota Iudaea et Samaria, et usque in fines terrae (Act. I, 15, 8, et II): quia in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 5).
4 Et tu contradicis divinis testimoniis tanta firmitate roboratis, tanta luce manifestatis, et ad istam proscriptionem Christi haereditatem perducere conaris, ut cum in eius nomine, sicut dixit, praedicetur poenitentia in omnibus gentibus, quisquis hac fuerit praedicatione commotus, in qualibet parte orbis terrarum, nisi quaesierit et invenerit latentem in Mauritania Caesariensi Cartennensem Vincentium, aut aliquem ex eius novem aut decem consortibus, dimitti ei peccata non possint.
5 Quid non audeat typhus morticinae pelliculae?
6 quo non se praecipitet praesumptio carnis et sanguinis?
7 Hoccine est bonum opus tuum, propter quod non timeas potestatem?
8 Tantum scandalum ponis adversus filium matris tuae (Psal. XLIX, 20), parvulum scilicet et infirmum, propter quem Christus est mortuus (I Cor. VIII, 11), nondum cibo paterno idoneum, sed adhuc materno lacte nutriendum (Id. III, 2): et Hilarii libros mihi opponis, uti neges Ecclesiam crescentem in omnibus gentibus usque in finem saeculi, quam Deus contra incredulitatem vestram cum iuratione promisit!
9 Et cum essetis infelicissimi, si tunc quando promittebatur resisteretis, nunc etiam cum redditur contradicitis.
Augustinus HOME