Augustinus, Epistolae, 93, 6, 20.
1 | Eripe te, frater, dum in hac carne vivis, ab ira quae ventura est pertinacibus et superbis. |
2 | Terror temporalium potestatum, quando veritatem oppugnat, iustis fortibus gloriosa probatio est, infirmis periculosa tentatio: quando autem veritatem praedicat, errantibus cordatis utilis admonitio est, et insensa is inutilis afflictio. |
3 | Non est tamen potestas nisi a Deo; qui autem resistit potestati, Dei ordinationi resistit: principes enim non sunt timori bono operi, sed malo. |
4 | Vis autem non timere potestatem? |
5 | Bonum fac, et habebis laudem ex illa (Rom. XIII, 1-3). |
6 | Sive enim potestas veritati favens aliquem corrigat, laudem habet ex illa qui fuerit emendatus; sive inimica veritati in aliquem saeviat, laudem habet ex illa qui victor fuerit coronatus. |
7 | Tu autem non bonum facis, ut timere non debeas potestatem: nisi forte bonum est sedere, et non adversus fratrem detrahere (Psal. XLIX, 20), sed adversus fratres omnes in omnibus gentibus constitutos, quibus testimonium perhibent Prophetae, Christus, Apostoli, cum legitur, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXVI, 4); cum legitur, Ab ortu solis usque ad occasum sucrificium mundum offertur nomini meo; quoniam glorificatum est nomen meum in gentibus, dicit Dominus (Malach. I, 11); audi, dicit Dominus; non, dicit Donatus, aut Rogatus, aut Vincentius, aut Hilarius, aut Ambrosius, aut Augustinus; sed, dicit Dominus: cum legitur, Et benedicentur in eo omnes tribus terrae, omnes gentes magnificabunt cum. |
8 | Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia solus; et benedictum nomen gloriae eius in aeternum, et in saeculum saeculi: et replebitur gloria eius omnis terra; fiat, fiat (Psal. LXXI, 17-19). |
9 | Et tu sedes Cartennis, et cum decem Rogatistis, qui remansistis, dicis: Non fiat, non fiat. |