monumenta.ch > Augustinus > 19
Augustinus, Epistolae, 93, 5, 18. <<<    

Augustinus, Epistolae, 93, 5, 19.

1 His ergo dominicis lucris impediendis, ad contradicendum me opponerem collegis meis, ne in montibus et collibus vestris, id est in tumoribus superbiae vestrae, Christi oves errantes in pacis ovile colligerentur, ubi est unus grex et unus pastor (Ioan. X, 16)?
2 Ita sane huic provisioni contradicere debui, ne res quas dicitis vestras perderetis, et securi Christum proscriberetis: ut iure Romano testamenta conderetis, et iure divino patribus conditum Testamentum, ubi scriptum est, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXVI, 4), calumniosis criminationibus rumperetis: ut in emptionibus et venditionibus liberos contractus haberetis, et vobis dividere quod Christus emit venditus auderetis: ut quod quisque vestrum cuiquam donasset, valeret, et quod donavit Deus deorum, a solis ortu usque ad occasum vocatis (Psal. LXIX, 1) filiis non valeret: ut de terra corporis vestri in exsilium non mitteremini, et de regno sanguinis sui, a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae (Psal. LXXI, 8) Christum exsulem facere conaremini?
3 imo vero serviant reges terrae Christo, etiam leges ferendo pro Christo.
4 Maiores vestri Caecilianum et socios eius regibus terrae puniendos falsis criminibus obiecerunt; convertantur leones ad comminuenda ossa calumniantium, nec Daniel ipse intercedat, innocens comprobatus, et de lacu quo illi pereunt liberatus (Dan. XIV, 39-42): qui enim parat proximo suo foveam, ipse iustius cadet in eam (Prov. XXVI, 27).
Augustinus HOME