Augustinus, Epistolae, 93, 5, 17.
1 | His ergo exemplis a collegis meis mihi propositis cessi. |
2 | Nam mea primitus sententia non erat, nisi neminem ad unitatem Christi esse cogendum; verbo esse agendum, disputatione pugnandum, ratione vincendum, ne fictos catholicos haberemus, quos apertos haereticos noveramus. |
3 | Sed haec opinio mea, non contradicentium verbis, sed demonstrantium superabatur exemplis. |
4 | Nam primo mihi opponebatur civitas mea, quae cum tota esset in parte Donati, ad unitatem catholicam timore legum imperialium conversa est; quam nunc videmus ita huius vestrae animositatis perniciem detestari, ut in ea nunquam fuisse credatur. |
5 | Ita aliae multae, quae mihi nominatim commemorabantur, ut ipsis rebus agnoscerem etiam in hac causa recte intelligi posse quod scriptum est: Da sapienti occasionem, et sapientior erit (Prov. IX, 9). |
6 | Quam multi enim, quod certo scimus, iam volebant esse catholici, manifestissima veritate commoti, et offensionem suorum reverendo, quotidie differebant! |
7 | Quam multos non veritas, in qua nunquam praesumpsistis, sed obduratae consuetudinis grave vinculum colligabat, ut in eis compleretur divina illa sententia: Verbis non emendabitur servus durus; si enim et intellexerit, non obediet (Id. XXIX, 19)! |
8 | Quam multi propterea putabant veram Ecclesiam esse partem Donati, quia eos ad cognoscendam catholicam veritatem securitas torpidos, fastidiosos, pigrosque faciebat! |
9 | Quam multis aditum intrandi obserabant rumores maledicorum, qui nescio quid aliud nos in altare Dei ponere iactitabant! |
10 | Quam multi nihil interesse credentes in qua quisque parte christianus sit, ideo permanebant in parte Donati, quia ibi nati erant, et eos inde discedere atque ad Catholicam nemo transire cogebat! |