monumenta.ch > Augustinus > 16
>>> Augustinus, Epistolae, 93, 5, 17.

Augustinus, Epistolae, 93, 5, 16.

1 Vides itaque iam, ut opinor, non esse considerandum quod quisque cogitur, sed quale sit illud quo cogitur, utrum bonum an malum: non quo quisque bonus possit esse invitus; sed timendo quod non vult pati, vel relinquit impedientem animositatem, vel ignoratam compellitur cognoscere veritatem, ut timens vel respuat falsum de quo contendebat, vel quaerat verum quod nesciebat, et volens teneat iam quod nolebat.
2 Superfluo hoc fortasse diceretur quibuslibet verbis, si non tam multis ostenderetur exemplis.
3 Non illos aut illos homines, sed multas civitates videmus fuisse donatistas, nunc esse catholicas, detestari vehementer diabolicam separationem, diligere ardenter unitatem: quae tamen timoris huius qui tibi displicet occasionibus, catholicae factae sunt per leges imperatorum, a Constantino apud quem primum vestri ultro Caecilianum accusaverunt, usque ad praesentes imperatores, qui iudicium illius quem vestri elegerunt, quem iudicibus episcopis praetulerunt, iustissime contra vos custodiendum esse decernunt.
Augustinus HOME