Augustinus, Epistolae, 93, 4, 15.
1 | Facile erat ista cogitare, ut vobis ipsis aliquando diceretis: Si Caecilianus vel innocens fuit, vel nocens convinci non potuit, quid in hoc negotio tam longe lateque diffusa societas christiana peccavit? |
2 | cur orbi christiano non licuit ignorare quod non potuerunt, qui accusaverant, demonstrare? |
3 | cur illi quos Christus in agro suo, id est in hoc mundo, seminavit, et inter zizania crescere usque ad messem praecepit (Matth. XIII, 24-30.); cur tot millia fidelium in omnibus gentibus, quorum multitudinem stellis coeli et arenae maris Dominus comparavit, quos in semine Abrahae benedicendos promisit (Gen. XXII, 17, 18) et reddidit, propterea negantur esse christiani, quia in hac causa in qua discutienda non interfuerunt, iudicibus potius suo periculo iudicantibus, quam victis litigatoribus credere maluerunt? |
4 | Certe nullius crimen maculat nescientem. |
5 | Quomodo fideles toto orbe diffusi, crimen traditorum cognoscere poterant, quod accusatores etiamsi noverant, tamen eis ostendere non valebant? |
6 | Hos ergo ab hoc crimine innocentes esse, nempe ipsa ignorantia facillime ostendit. |
7 | Cur ergo innocentes falsis criminibus accusantur, quia crimina aliena seu falsa seu vera nescierunt? |
8 | Quis locus innocentiae reservatur, si crimen est proprium, nescire crimen alienum? |
9 | Porro si tot gentium populos ipsa ignorantia, sicut dictum est, innocentes ostendit, quam magnum crimen est ab istorum innocentium communione separari? |
10 | Nam et facta nocentium quae innocentibus demonstrari, vel ab innocentibus credi non possunt, non inquinant quemquam, si propter innocentium consortium etiam cognita sustinentur. |
11 | Non enim propter malos boni deserendi, sed propter bonos mali tolerandi sunt: sicut toleraverunt Prophetae, contra quos tanta dicebant, nec communionem sacramentorum illius populi relinquebant; sicut ipse Dominus nocentem Iudam usque ad condignum eius exitum toleravit, et eum sacram coenam cum innocentibus communicare permisit; sicut tolerarunt Apostoli eos qui per invidiam, quod ipsius diaboli vitium est, Christum annuntiabant (Philipp. I, 15-18); sicut toleravit Cyprianus collegarum avaritiam, quam secundum Apostolum appellat idololatriam (Coloss. III, 5.) Postremo quidquid tunc inter illos episcopos gestum est, etiamsi forte ab aliquibus eorum sciebatur, si non sit acceptio personarum nunc ab omnibus ignoratur. |
12 | Cur ergo non ab omnibus pax amatur? |
13 | Haec facillime cogitare possetis, aut fortasse etiam cogitatis. |
14 | Sed melius erat ut amaretis possessiones terrenas, quas timendo perdere cognitae veritati consentiretis, quam ut amaretis vanissimam hominum gloriam, quam vos putatis perdere, si cognitae veritati consenseritis. |