monumenta.ch > Augustinus > 14
Augustinus, Epistolae, 93, 4, 13. <<<     >>> 15.

Augustinus, Epistolae, 93, 4, 14.

1 Quid autem aliud statueret Constantinus adversus Caecilianum et socios eius, si essent vestris maioribus accusantibus victi, quam quod statuit in eos ipsos, qui cum ultro accusassent, nec ea quae intendebant probare potuissent, noluerunt veritati consentire, nec victi?
2 Ille quippe imperator primus constituit in hac causa, ut res convictorum, et unitati pervicaciter resistentium, fisco vindicarentur.
3 Sed videlicet si vestris maioribus accusantibus atque superantibus, contra communionem Caeciliani imperator tale aliquid decrevisset, provisores Ecclesiae, defensores pacis et unitatis nominari velletis.
4 Cum vero in eos qui ultro accusantes nihil probare potuerunt, nec oblato sibi gremio pacis quo correcti exciperentur, consentire voluerunt, ab imperatoribus talia decernuntur, indignum facinus clamitatur; neminem ad unitatem esse cogendum, malum pro malo reddendum nemini esse contenditur.
5 Quid est aliud quam id quod de vobis quidam scripsit: Quod volumus sanctum est.
6 Et nunc non erat magnum neque difficile considerare atque cogitare Constantini iudicium atque sententiam contra vos vigere, quae vestris maioribus Caecilianum apud Imperatorem toties accusantibus, et non convincentibus, adversus vos promulgata est; eamque necessario sequi caeteros imperatores, maxime catholicos christianos, quoties de vobis aliquid agere vestrae obstinationis necessitas cogit.
Augustinus HOME