Augustinus, Epistolae, 93, 4, 13.
1 | An hoc petendum est, ut sua quisque recuperet, non ut aliquem, quo ab imperatore coerceatur, accuset? |
2 | Interim et in suarum rerum recipiendarum repetitione ab apostolicis exemplis receditur, quia hoc fecisse nemo invenitur illorum. |
3 | Sed tamen cum maiores vestri ipsum Caecilianum tunc Ecclesiae Carthaginensis episcopum, cui tanquam criminoso communicare noluerunt, apud principem Constantinum per Anulinum proconsulem accusaverunt; non res suas amissas repetiverunt, sed innocentem, sicut existimamus et sicut ipse iudiciorum exitus docuit, calumniose appetiverunt: quo quid sceleratius ab eis fieri potuit? |
4 | Si autem, sicut falso arbitramini, vere criminosum iudicandum terrenis potestatibus tradiderunt, quid nobis obiicitis quod vestrorum praesumptio primitus fecit? |
5 | quod eos non argueremus quia fecerunt, si non animo invido et noxio, sed emendandi et corrigendi voluntate fecissent. |
6 | Vos autem indubitanter arguimus, quibus crimen videtur de inimicis communionis nostrae christiano imperatori aliquid conqueri, cum libellus a maioribus vestris Anulino proconsuli datus, et Constantino imperatori mittendus, ita suprascriptus sit: Libellus Ecclesiae catholicae, criminum Caeciliani, traditus a parte Maiorini. |
7 | Illos autem magis hinc arguimus, quia cum apud Imperatorem ultro Caecilianum accusassent, quem primo utique apud collegas transmarinos convincere debuerunt, ipso Imperatore longe ordinatius agente, ut episcoporum causam ad se delatam, ad episcopos mitteret, nec victi pacem cum fratribus habere voluerunt: sed rursus ad eumdem imperatorem venerunt; rursus non Caecilianum tantum, verum etiam datos sibi episcopos iudices, apud terrenum regem accusaverunt; rursus ab alio episcopali iudicio ad eumdem imperatorem appellaverunt. |
8 | Nec eo ipso inter partes cognoscente atque iudicante, vel veritati vel paci cedendum esse duxerunt. |