monumenta.ch > Augustinus > 12
>>> Augustinus, Epistolae, 93, 4, 13.

Augustinus, Epistolae, 93, 4, 12.

1 Quod autem pertinet ad terrenarum potestatum iussa, contra schismaticos aut haereticos vel impetranda vel exserenda, illi quidem a quibus vos separastis acerrimi fuerunt, et contra vos, quantum audire potuimus; et contra Maximianistas, quod Gestorum etiam certis documentis probamus: sed tamen nondum ab eis separati eratis, quando Iuliano imperatori in sua petitione dixerunt, quod apud eum sola iustitia locum haberet; quem certe apostatam noverant, et idololatriis deditum sic videbant, ut aut iustitiam esse idololatriam faterentur, aut se scelerate mentitos negare non possent, ut apud eum dicerent solam locum habere iustitiam, apud quem magnum locum cernerent habere idololatriam.
2 Sed fuerit error in verbo, de facto ipso quid dicis?
3 Si nihil iustum ab imperatore petendum est, cur a Iuliano petitum est quod iustum putatum est?
Augustinus HOME